monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 203

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 203
Et ita de indignatione mea in operibus vestris tristitiam se habere demonstrant. Cur ergo intelligibilem intellectum vestrum in pecualem stultitiam vertitis, cum scitis vos homines esse? Nunquid creavi vos ad iuncturam pecorum? Nequaquam. Et quoniam illis vos coniungitis, idcirco amarissima consortia nefandorum criminum cadent super vos, quia institutionem meam in iunctura maris et feminae contomnitis. Nam quisquis in actibus suis se ita transmutat, quod hoc facit quod facere concupiscit, videlicet quod se ita destituit, quod semen suum cum pecore effundit, hic maximam ruinam sibi inducit, ut etiam Satanas semetipsum per adversitatem suam deiecit cum similis Deo e se voluit.